Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi sane, nec pænitet, de pudicitia conjugali,. quæ mea verba posuisti, <quia cum dona Dei esso ista monstrantur, a quo pctenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendæ gratiæ, si habentur. >Aguntur enim gratiae <non de origine, >ut dicis, <concupiscentiæ, >cujus origo est primum malum hominis; >sed de regimine, >quod verum dicis. Utrumque enim dicis, <vel regimine vel origine. >Ideo autem aguntur gratiæ de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonæ, non est bonum; imo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum? CAPUT III. —14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse conjugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrente m deinde quæstionem tacitus nolui præterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cunt conjugibus vivere (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 4). <Soletis, >enim, <negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et cas naturæ voluntatique humanæ, non gratiæ Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles: >iva conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Jesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos ejus adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi, <pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori. i Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod milii visum est grande documentum (lbid. ,cap. 4). <Cum enim virtus sit, >inquam, <pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asserilur, quando a vero Dco ipse animus fornicatur? >Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur, Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur ubs te (Psal. LXXII, 27). Sed tu qui «mica, >sicut dicis, «quæ milii videntur acuta persequeris, >hoc totum tanquam mihi obtusum visum tuerit præteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam conjugalem, promptissime confiteris: omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus hæc summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, <studio vituperandi substantiam, dona collaudo. I Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perliibent testimonium naturalis. -Quid cnim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?