Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_063_063
Not analysed yet
Iul. Constat autem non esse apostolicorum verborum eum ordinem, quem inimicus noster putavit. Argumentatur quippe hoc modo: Si Apostolus imitationem ,inquit, voluisset intellegi, non "per unum hominem "89 ,sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: "Imitantur eum, qui sunt ex parte eius "90 . Sed ideo "per unum hominem "dixit, a quo generatio utique hominum coepit ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 91 . In hoc ergo mentitur, quod affirmat beatum Paulum pronuntiasse, quia per unum hominem peccatum intraverit in mundum, atque ita in omnes homines pertransierit; hoc, inquam, in Magistri Gentium sermonibus non tenetur; ille quippe non dixit peccatum transisse, sed mortem. Est ergo ordo verborum: Sicut per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 92 . Sublimis informator Ecclesiae, quid sibi dicendum esset expendit: Per unum ,inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit . Iam nominaverat mortem, atque peccatum; quid fuit necesse ut in eo quod pertransisse dicebat, mortem a peccati communione separaret, ut signanter ostenderet, in hunc quidem mundum per unum hominem intrasse peccatum, et per peccatum mortem; in omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, utique iudicii illatam severitate, praevaricationis ultricem, non corporum semina, sed morum vitia persequentem; nisi quia commendare et praemunire curavit, ne vestro dogmati opitulatus aliquid putaretur? Aug. In eo quidem loco, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit ; utrum peccatum, an mors, an utrumque per omnes homines pertransisse dictum sit, videtur ambiguum; sed quid horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat. Nam si peccatum non pertransisset, non omnis homo cum lege peccati, quae in membris est, nasceretur; si mors non pertransisset, non omnes homines, quantum ad istam conditionem mortalium pertinet, morerentur. Quod autem dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt; in quo ,non intellegitur nisi in Adam, in quo eos dicit et mori; quia non erat iustum, sine crimine transire supplicium. Quacumque te vertas, nullo modo catholicae fidei fundamenta subvertes; praesertim quia et tu ipse tibi adversaris, qui nunc dicis non peccatum transisse, sed mortem; cum superius dixeris, Apostolum ideo non duos homines, sed unum inculcasse, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum 93 . Transiit ergo cum morte peccatum; quid est quod nunc dicis, non peccatum transisse, sed mortem? Quantum distet inter te et Paulum.