Latin
12.192 to 12.214
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.192-214
Unproofread scanNot analysed yet
ita et in morte ipsius non fuit passio ct defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit injuriam; ita et qui carnem ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem personæ Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem et divinitatem tantummodo conliteri. Quandoquidem cum penderet in ligno, illud uhi ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, divinitatem ipsam volunt eum intelligi commendasse Patri, non humanum spiritum, quod est anima. Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi voluerunt intellisi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum minoris atque diversæ putantes csse naturae, illud conunemnrarunt quod ait, Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed qnod tu vis: illud antem noluerunt quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38). Audiant ergo ista commemorantibus nohis: Tristis \est anima mea usque ad mortem; Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. x, 18); Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pra amicis suis (Id. xv, 13): et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. xv, 10; Act. II, 31, et XIII, 35). Et his atque hujusmodi sanctarum Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem, sed animam qnoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse humo, anima et caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro. Et ideo sic intelligeudus geminae substantiæ, divinæ scilicet et humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur quod scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nec illic anima nominata est: intelligant carnem pro homine positam, a parte totum significante locutionis modo;