Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 5
Unproofread scanNot analysed yet
Excitabit vero persecutionem sub omni coelo super Christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra lidelcs tribus modis; hoc est, terrore, muneribus, et miraculis. Dabit credentibus in se abundantiam auri et argenti7. Quos vero non poterit decipere muneribus, superabit terrore: ct quo; terrore non poterit vincere, signis et miraculis tentabit seduccre. Quos autem nee signis poterit illudere, in conspectu omnium miserabili morte tentabit necare. Tunc erit tribulatio, qualis non fuit ex tempore quo gentes coeperunt, usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugiant in montibus; el qui supra tectum, non descendant in domum, ut tollant aliquid ex ea (Ibid. ,17). Tunc omnis christianus qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive pcr serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti interire jubebit, si in fide permanserit. Hæc autem tam terribilis, et timenda tribulatio, tribus annis mancbit in toto et dimidium 8. Tunc breviabuntur dies illi propter electos i nam nisi Dominus breviasset dies, non fieret salva omnis caro.