Latin
Book 5
Augustine, De Civitate Dei 5.1.25
Not analysed yet
[XII] Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem et superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasum esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum atque seruatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Veteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis immolarent, tamen "laudis auidi, pecuiniae liberales erant, gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant"; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire uidebatur inglorius, dominari uero atque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes "annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando atque dominando"; cum et reges utique a regendo dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis uel beniuolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod "ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat." Ista ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet atque gloriosa secundum hominum existimationem.