Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 9
Unproofread scanNot analysed yet
Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit cnuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit. ut alii quoque legere noverint: uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quæ in Scripturis intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem præcipit quomcdo intelligendum sit, similis cst tradi nti litteras, hoc est præcipienti quomodo sit leger. dum: ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit; sic iste qui præcepta quæ conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis invenerit, quasdam regulas veluti litteras tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est relegatur; sed quibusdam vestigus indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perveniat, aut certe in absurditatem pravæ sententiæ Don incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere salis apparere possit huic ofQcioso labori nostro non recte aliquem contradicere; tamen, si hujusmodi prooemio quibuslibet obsistentibus convenienter videtur esse responsum, hujus viae quam in hoc libro ingredi volumus, tale nobis occurrit exordium