Latin
Book 2, Chapter 24
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.24.37
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum dæmonibus foederata sunt. . Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae servitutis. Non enim quia valebant, animadversa sunt; sed animadvertendo atque signando a tactum est ut valerent. Et ideo diversis diverse proveniunt secundum cogitationes et præsumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant tuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident. Sicut enim, verbi gratia, una figura litteræ X quæ decussatim notatur, aliud apud Graecos. aliud apud Latinos valet, non natura, sed placito et consensione significandi; et idco qui utramque linguam novit, si homini Græco velit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit bane litteram, in qua eam ponit cum homini scribit Latino: et Beta uno eodemque sono, apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est; et cum dico, Lege, in his duabus syllabis, aliud Græcus, aliud Latinus intelligit: sicut ergo hæ omnes significationes pro suae cujusque societatis consensione animos movent, et quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia jam valebant ad significationem, sed ideo valent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus valent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam observent, et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt ne videant volatus, aut audiant voces avium; quia nulla ista signa sunt, nisi consensus observantis accedat.