Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 8
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo quisquis se nullis præceptis instructum divino munere quæcumque in Scripturis obscura sunt intelligere gloriatur, bene quidem credit, ct verum cst, non esse illam suam facultatem quasi a scipso existentem, sed divinitus traditam; ita enim Dei gloriam quærit et non suam: sed cum legit, et nullo sibi hominum exponente intelligit, cur ipse aliis affectat exponere, ac non potius eos remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem, scd illo intus docente intelligant? Sed videlicet timet ne audiat a Domino, Serre nequam, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. xxv, i6, 27). Sicut ergo hi ea quae intelligunt, produnt cætcris vel loquendo vel scribendo; ita ego quoque si non solum ea quae intelligant \sed etiam intelligendo ea quae observent, prodidero, caU pari ab eis profecto non debeo: quanquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi forte mendacium. Nam omne verum ab illo est, qui ait: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Quid enim habemus quod non accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus (I Cor, IV, 7)?