Latin
45
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 45
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLV. —In primo hominis peccato plures peccati species. Quamvis et in illo peccato uno, quod per unum hominem intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit (Rom v, 12), propter quod etiam parvuli baptizantur, possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur. Nam et superbia estillic, quia homo in sua potius esse. quam in Dei poleslate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se præcipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; ct furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam illi sufficcre debuit appetivit: ct si quid aliud in boc uno admisso diligeuti consideratione inveniri potest.