Latin
46
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 46
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLVI. —Peccatis parentum non tantum primorum obligari filios, probabile est. Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum pr imorum hominum, sed etiam suorum; de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia, Reddam peccata patrum iti filios (Deut. v, 9); tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur, cum dicerctur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum suorum, uec ulterius futuram in Israel parabolam illam: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt 2 (Ezech. xvm, 4 20). Ideo enim quisque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt et poenitendo sanari, sicut etiam postBaplismum fieri videmus. Ac per huc non' est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio; usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Neque hic dixit, In iniquitate, vel peccato. cum et hoe recte dici posset: sed iniquitates et peccata dicere maluit. Quia et in illo uno, quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est, ut eoa mutaretur et converteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata, et alia parentum, quæ etsi non ita possunt mutare naturam, rcatu tamen obligant (ilios, nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniat.