Latin
76
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 76
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXVI. —Prima elecmosyna, animæ suæ misereri et recte vivere. Qui enim vult ordimate darc eleemosynam, a se ipso debet incipere, ei cam sibi primuni darc. Est enim clecmosyna opus miscricordiæ; verissimeque dictum est, Miserere animæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx, 24). Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Hæc est prima cleemosyna, quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros I per miserantis Dei misericordiam rcquisivirnus, justum judicium ejus confitentes, quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus, Judicium quidem ex uno in con. demnationem: et magnæ charitati cjus gratias agentes, de qua idem ipse dicil gratiæ prædicator, Commendat autem suam dilectionem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 16, 8,9); ut et nos vcracitcr Uc nostra miseria judicantes, et Deum charitate' quam donavit ipse diligentes, pic recteque vivamus. Quod judicium et charitatem Dei cum Pharisæi præterirent, decimabant tamen propter eleemosynas quas faciebant etiam quæque minutissima fructuum suorum: ct ideo non dabant eleemosynas a se incipientes, secumque prius misericordiam facientes 4. Propter quem dilectionis ordinem dictum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. x, 27). Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, imus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam clecmosyna I, quan sibi homo debet primitus dare, interiura mundari: Verumtamen, inquit, quod superest, date elcemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Dcindc ut ostenderet quid admonuisset, et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inruit Pharisæis: tanquam dicerct, Ego quidem commonui vos elccmosynam dandam, per quam vobis munda sint omnia; Sed væ vobis qui decimatis mentam et rutam ei omne olus; has enim novi eleemosynas vestras, ne dc illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et præteritis judicium et charitatem Dei; qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiori mundari, ut vobis munda essent et corpora quæ lavatis: hoc est enim omnia, et interiora scilicet et esteriora; sicut alibi legitur, Mundate quæ intus sunt, et quæ foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Sed ne istas eleemosynas, quæ fiunt de fructibus terræ, respuisse videretur: Hæc, inquit, oportuit facere, id est, judicium et charitatem Dei; et illa non omittere (Luc. XI, 42), id cst, eleemosynas fructuum terrenorum.