Latin
77
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 77
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXVII. —Iniquitas deserenda, ut prosint eleemosynæ. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cujuscumque pecuniae, impunitatem se emere existimant in faemorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi: non solum enim ha faciunt, sed ita dirum, ut in cis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Paal. x, C); et qui odit animam suam, non est in eam misericors, sed crudelis: diligendo eam quippe secundum sæculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vellet ei dare elcemosynam, per quam illi essent munda onmia, odisset cam secundum sæculum, ct diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: idco dictum est, Misericordia ejus præveniet me (Psal. LVIII, 11).