Latin
78
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 78
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXVIII. —21. Peccata quadam sunt, quæ humano judicio non esse putarentur. Quæ sint autem levia, quæ gravia peccata, non humauo, sed divino sunt pensanda judicio. Videmus enim quædam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuissc concessn: quale illud est quod venerabilis Paulus conjugibus ait, Arolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote I, ne vos tentet satanus propter incontinentiam vestram: quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet conjugi non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam volupialis; ut furni. cationis, sive adulterii, sive cujusquain alterius immunditiæ mortifcrum malum, quod turpe cEt etiam dicere, quo potest tentante satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Possetergo, ut dixi, boc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (1 Cor. VII, 5, 6). Quis amem jam esse peccatum neget, cum dari ventam facicntibus apostolica auctorilate, fateatur 3? Tale quiddam est, ubi dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Et paulo post: Sæcularia igitur judicia si habueritis, inquit, eoa qui contemptibiles sum in Ecclesia, hos collocate4. Ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam aapiens qui possit inter fratrem suum judicare? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles! Nam et hic posset putari judicium habere adversus alterum, non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle judicari, nisi seculus adjungeret: Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum (I Cor. vi, 1-7). Et ne quisquam hoc ita excusaret, ut dicerei justum se habere negotium, sed iniquitatem se pati, quam vellet a se judicum sententia removeri; continuo talibus cogitationibus vel cxcusalionibus occurrit, atque ait: Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Ut ad illud redeatur, quod Dominus ait, Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. v. 40); ct alio loco, Qui abstulerit, in. quit, tua, noli repetere (Luc. VI, 30). Prohibuit itaque suos dc saecularibus rebus cum aliis hominibus habere judicium: ex qua doctrina Apostolus dicit esso delictum. Tamcn cum sinit in Ecclesia talia judicia finiri inter fratres fratribus judicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vctat; manifestum cst etiam hic quid secundum veniam concedatur infirmis. Propter hæc atque hujusmodi peccata, ct alia, licet iis minora, quæ fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo Jacobo confitente ac dicente, In multis enim offundimus omnes (Jacobi 111, 2); oportet ut quotidie crebroque oremus Dominum, atque dicamus, Dimitte nobis debita nostra; nec in eo quod sequitur mentiamur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, i2).