Latin
79
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 79
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXIX. —Quæ levia videntur, esse interdum gravissima. Sunt autem quædam quæ Icvissima puta'rentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim diceutem fratri suo, Fatue, renui gehennæ putarct, nisi Veritas diceret? Cui tamen vulneri subjecit continuo medicinam, praeceptum fraternae rcconciliationis adjungens: mox quippa ait, Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversumte, etc. (Matth. v,22,25). Aut qui æstimaret quan magnum peccatum sit, dies observare et menses ct annos et tempora, sicut observant qui certis dicbus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, co quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora; nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis (Galat. iv, ii)?