Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.19.29
Unproofread scanNot analysed yet
Jam de paena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim multiplicatos dolores habet, atque suspiria in hujus vitae calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios, et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam paena peccati. Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum sacramentum est hujus sententiae, quoJ nulla abstinentia fit a voluntatc carnali, quae non habeat in exordio dolorem, doncc in meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum provenerit, quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per consuetudinem bonam. Quæ consuetudo ut nasceretur, cuin dolore reluctatum est consuetudini malæ. Nam et illud quod post partum dictum est 1, Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nonne multæ ac prope omnes mulieres absentibus viris suis pariunt, et post partum se ad illos non convertunL? Quæ autem superbæ sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est, In doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nisi quia illa pars animæ, qua; carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam, cautius jam et diligentius rationi obtemperat tanquam viro; et ipsis quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et liberter servit jubenti, ne iterum iq aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista ergo quae videntur maledicta, præcepta sunt, si non carnaliter spiritualia legamus. Lex enim spiritualis est (Rom. VII, 14).