Latin
Book 2, CAPUT XVIII.— Serpentis cum Ena inimicitia
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed mulierem ejus? Sed numquid propterea non est inimicus ejus, ad quem pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro jam dicitur, Inimicitias ponam inter te et mulierem? Si autem quod non deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius jam multa diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris ponuntur inimicitiæ, significatur semine diaboli perversa suggestio; semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistit. Et ideo observat ipse planlanl mulieris, ut si quando in illicita labitur delectatio1, tunc illam capiat: et illa observat caput ejus, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat.