Latin
Book 2, Chapter 20
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.20.50
Unproofread scanNot analysed yet
Item de sententia ista quæ prolata est in ipsum virum, quid dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus, neque in terra operantur, evasisse istam pœnam existimandi sunt, qua dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuam, donec revertaris in terram, ex qua sumptus ea; quia terra ea, et in terram ibis? Sed certe illud manifestum est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim' quod in bac vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis babet ex corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitalio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]), ipsi sunt labores et tristitiæ quas babet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt punctiones tortuosarum quæstionum, aut cogitationes de provisione hujus vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei projiciantur, suffocant verbum, ne fructificet inhomine, sicut Dominus in Evangelio dicit (Marc. IV, 18, 19). Et quoniam necessitate jam per hos oculos et per has anres de ipsa veritate admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quæ per istos sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio veritatis; in ista ergo perplexitate, cujus vultus noa sudet ut manducet panem suam? quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus, id est bujus vitæ quæ transitura est. Et boc illi dictum est, qui coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex qua sumptus est, id est, donce finiat vitam istam. Qui euim coluerit agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit, potest usque ad finem vitæ hujus hunc laborem pati: post hanc autem vitam non est necesse ut patiatur. Sed qui forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terræ suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis vel poenam æternam. Ita nemo evadit istam sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur.