Latin
2.7.1 to 2.7.17
Augustine, De Gratia Christi 2.7.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multum misericors memoratæ Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione præcipitem, tanquam furentem, donec si posset fieri resipisceret, maluit eum seusim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi, Aperte ceciderat, sed, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quæstionibus locuturus ante pradixerat: <Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. i CAPUT VII. —8. Hanc ejus praelocutionem vcnerabilis papa Zosunus tenens, egit cum homine, quem falsae doctrinæ venlus inflavcrat, ut ea quæ illi a diacono Paulino fuerant objecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicae litteris, quæ a sanctæ memoriæ suo præcessore manaverant, præberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare: sed beati papæ Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo «se omnia quae Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit: »atque ila velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus, a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus. Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa *resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiæ lenitate concessus est. Quoniam revera, si deposita pervicaciæ vanitate, quod promiserat vellet attendere, et casdern litteras, quibus se consensurum esse respondent, diligenter legeret, sanaretur. Sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut justissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus. CAPUT VIII. —9. Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse teneri. Fefellit enim judicium Palæstinum; propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esne notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamvis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime valuit.