Latin
2.7.18 to 2.7.30
Augustine, De Gratia Christi 2.7.18-30
Unproofread scanNot analysed yet
Recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus præcessor ejus de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides (Rom. I, 8), quorum adversus ejus errorem pro veritate catho. lica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu vixerat, et quos ejus dogmata latero non poterant: qui Cœlestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palæstinæ synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius judicarit, quamvis et in litteris ejus, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum I venerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod vestrae Charitati cum caeteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere prætereundum videtur. CAPUT IX. —10. Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus (a), eorumdem gestorum Palæstinorum, quorum ad nos jam fama pervenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad boc inter cætera ille rescriberet: «Cum sint, >inquit, <aliqua in ipsis posita gestis, quæ objecta, partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsa, quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo. Srd utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicæ fidei viam ab illo suo errore convertat, et cupiat velitque purgarl, considerans quotidianan Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus; non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cuM nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse (a).