Latin
26 to 28
Augustine, De Haeresibus 26-28
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. ARTOTYRITÆsunt, quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terræ et ovium fuisse celebratas. IIos Pepuzianis jungit Epiphanius. XXIX. TESSARESGÆDECATITÆ hine appellati sunt quod non nisi quarta decima luna I Pascha celebrant, quilibet septem dicrum occurrat dies; et si dies dominicus occurrerit, ipso die jejunant et vigilant. XXX. ArOGI a, propterca sic vocantur, tanquam sine verbo (λόγος enim græce verbum dicitur), quia Deum Verbum recipere noluerunt, Joannis Evangehum respuentes, cujus nee Apocalypsin accipiunt, has videlicet scripturas negantes esse ipsius.