Latin
29
Augustine, De Haeresibus 29
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. ADAMIANI ex Adam dicti, cujus imitantur in paradiso nuditatem, quae fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur: quia nea priusquam peccasset Adam, nec prius'luam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptae futuræ non fuissent, si nemo peccasset. Nudi itaque mares feminæque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam.