Latin
30 to 34
Augustine, De Haeresibus 30-34
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII. ELCESÆOS et SAMPSÆOS hic tanquam ordine suo commemorat Epiphanius, quos dicit a quodam pseudopropheta esse deceptos, qui vocabatur Elci (a), ex cujus genere duas mulieres tanquam deas ab eis perhibet adoralas: cætera Ebionaeistenere similia. XXXIII. THEODOTIANI a Theodoto quodam instituti, hominem tantummodo Christum asseverant. Quod dicitur idem Theodotus propterea docuisse, quia in persecutione lapsus isto modo se casus sui devitare putabat opprobrium, si non Deum negasse, bed hominem videretur. XXXIV. MELCHISEDECIANI, Melchisedec sacerdotem Dei excelsi, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur. XXXV. BARDESANIST Æ a quodam Bardesane, qui in doctrina Christi prius exstitisse perhibetur insi. gnis: sed postea, quamvis non per omnia, in Valentini hæresim lapsus cst XXXVI. NOETIANI a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum. XXXVII. VALESII et se ipsos castranl, ct hospites suos, hoc modo existimantes Deo se debere servire. Alia quoque hæretica docere dicuntur et turpia: sed quae illa sint, nec ipse commemoravit Epiphanius, nec uspiam potui reperire. XXXVIII. CATHARI 1, qui se ipsos isto nomine, quasi propter munditiam, superbissime atque odiosissime nominant, secundas nuptias non admittunt, pænitentiam denegant, Novatum sectantes hæreticum: unde eliam Novatiani appellantur.