Latin
Book 3, Chapter 23
Augustine, De Libero Arbitrio 23.67
Unproofread scanNot analysed yet
Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, com eo accepto plerumque moriuntur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re satis pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidem a quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiæ cornmendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficium, qui propriam nondum habent, potest aliena commodari. Quid enim filio viduæ profuit fides sua, quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret? (Luc. vn, 12-15.) Quanto ergo potius fides aliena potest consulere parvulo, cui sua perfidia non potest imputari?