Latin
Chapter 4
Augustine, De Magistro 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur? Ad. Jam line supra concessi de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane: uam cum dicimus, Signum, non solum signa cætera quæcumque sunt, sed etiam seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba sigua sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cnm aliquo significatu articulata voce profertur, hoe disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina signilicat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quærerem quæ pars orationis nomen, posses milii respondere recte, nisi, nomen? Ad. Verum dieM. Aug. Sunt crgo signa quae inter alia quæ significant, et scipsa signi- Beent. Ad. Sunt. Aug. Num tale tibi videtur luc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad. Nullomodo: nam ea quæ significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est.