Latin
Chapter 8
Augustine, De Magistro 8.21
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Satis tu quidem memoriter omnia quae vellem recoluisti; et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo crueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos, et a seriis rebus avocare animum, quasi quibusdam puerilibus quæstiunculis, arhitraris, aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem requirere; aut si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, jamjamque id scire sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim, neque me vilia ludicra hoc instituissc sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non pucrili sensu æstimandum sit; neque parva bona vel mediocria cogitare. Et tamen si dicain vitam esse quamdam beatam, eamdemque sempiternam, quo nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam; vereor ne ridiculus videar, qui non rerum ipsarum quæ significantur, sed consideratione signorum tantam viam ingredi cœpcrim. Dabis igitur repiam, si pracludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et mentis acicm,quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sus tinere, verum ctiam amare possimus. Ad. Perge potius ut cœpisti: nam nunquam ego contemnenda putem quæ tu dicenda vel agenda putaveris.