Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dicam de lignis ct frondibus, quæ tempore arescunt, nec ex eo a vobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, ct ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in viridioribus esse testatur. Ex quo fit ut aut negetis Dei partem in lace pura quam in fiunosa esse majorem, et ita omnia docmnenta vestra turbelis; aut fateamini fieri posse tit de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore reponantur, œpiosius fugiat mali natura quam boni. Quo concesso, tenebimus de frugibus carptis majus malum posse abire, atque ita in carnibns majus bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit.