Latin
Book 6, Chapter 11
Augustine, De Musica Libri Sex 11.29
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo invideamus inferioribus quam nos sumus, nosque ipsos inter iila quæ infra nos sunt et illa quae supra nos sunt, ita Deo et Domino nostro opitulante ordinemus, ut inferioribus non offendamur, solis autem superioribus delectemur. Delectatio quippe quasi pondus est animae. Delectatio ergo ordiuat animam. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. vi, 21): ubi delectatio, ibi thesaurus: ubi autem cor, ibi beatitudo aut miseria. Quae vcro superiora sunt, nisi illa in quibus summa, inconcussa, incommutabilis, æterna manet æqualitas? Ubi nullum est tempus, quia nulla mutabilitas est; et unde tempora fabricantur et ordinantur et modificantur æternitatem imitantia, dum cœli conversio ad idem redit1, et cœlestia corpora ad idem revocat, diebusque et mensinus et annis ct lusiris, cæterisque siderum orbibus, legibus æqualitatis et unitatis et ordinationis obtemperat. Ita coelestibus terrena subjecta, orbes temporum. suorum numerosa successione quasi carmini universitatis associant.