Latin
Book 6, Chapter 16
Augustine, De Musica Libri Sex 16.53
Unproofread scanNot analysed yet
M. Quid? recti corde possunt esse sine justitia? D. Recognosco isto nomine crebrius significari justitiam. M. Quid ergo admonet aliud propheta idcm consequenter, cum canit: Et justitiam tuam iia qui recto sunt corde? D. Manifestum est. M. Age deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse, superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suae, et universali lege neglecta in agenda quædam privata cecidisse, quod dicitur apostatare a Deo. D. Memini vero. M. Cum ergo id agit ne ulterius id delectet aliquando, nonne tibi videtur amorem suum ligere in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et securissime vivere? D. Videtur sane. M. Vide etiam quemadmodum id quoque adjungat propheta, dicens: Non veniat mihi pes supeibiæ. Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumve significat, a quo anima temperando, inhæreus Deo vivit in æternum. D. Accipio et sequor.