Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne longum faciam, videtur mibranima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in ejus passionibus attentius agere, et has actiones sive faciles propter convenientiam, sive difficiles propter inconvenientiam, non eam latere: et hoc totum est quod sentire dicitur. Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentimus, inest tamen, instrumentum est corporis, quod ea temperatione agitur ab anima, ut In co sit ad passiones corporis cum attentione agendas paratior, similia similibus ut adjungat, repellatque quod noxium est. Agit porro, ut opinor, luminosum aliquid in oculis, aerium serenissimum et mobilissimum in auribus, caliginosum in naribus, in ore humidum, in tactu terrenum et quasi lutulentum. Sed sive hac sive alia disiributione ista conjiciantur; agit hæc anima eum quiete,. si ea quae insunt in unitate vuletudmis, quasi familiari quadam consensione cesserunt'. Cum autem adhibentur ea quae nonnulla, ut ita dicam, alteritate corpus afficiunt; exserit attentiores actiones, suis quibusque locis atque instrumentis accommodatas: tunc videre, vel audire, vel olfacere, vel gustare, vel tangendo sentire dicitur; quibus actionibus congrua libenter associat, et moleste obsistit incongruis. Has operationes passionibus corporis puto animam exhibere cutn sentit, non easdem passiones recipere. ii. Quapropter cum de sonorum numeris in præsentia quæratur, et sensus aurium vocetur in dubium, non oportet per cætera diutius evagari. Referamus itaquc nos ad id de quo agitur, et videamus utrum sonus in auribus aliquid faciat. An tu id negabis! 0. Nihil minus. M. Quid? easdem aures animatum membrum esse nonne concedis? D. Concedo. M. Cum ergo id quod in eo membro simile est aeri, moveatur aere percusso; animam illam quæ ante istum sonum vitali motu in silentio corpus aurium vegetabat, num putamus aut cessare posse ab opere movendi quod animat, aut eodem modo movere commotum extrinsecus aerem auris suæ, quo movebat antequam ille illaberetur sonus? D. Non videtur nisi aliter. M. noc ergo aliter movere 2, nonne fatendum est facere esse, non pati? D. Ita est. M. Non igllur absurde eredimus motus suns animam, vel actiones, vel operationes, vel si quo alio nomine commodius significari possunt, non latere cum sentit.