Latin
29
Augustine, De Natura et Gratia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Adtendite sane uigilanter quomodo dixerit: adhibet quidem etiam huic parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam deus, quia homini post peccatum ita subuenire necesse est, non quia deus causam huius necessitatis optauerit. uidetisne quemadmodum non dicat necessariam misericordiam dei ut non peccemus, sed quia peccauimus? deinde subiungit: sed et medicus ad curandum iam uulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus uulneretur optare. si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe uulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est. sicut ergo uulnere uerbi gratia claudicans ideo curatur, ut sanato malo praeterito futurus dirigatur incessus, sic mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa iam non sint, sed ut de cetero recte ambulare possimus; quod quidem etiam sani non nisi illo adiuuante poterimus. nam medicus homo cumsanauerit hominem, iam de cetero sustentandum elementiset alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio conualescat atque persistat, deo dimittit, qui praebet ista in carne uiuentibus. cuius erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. non enim quemquam medicus ex his rebus, quas ipse creauerit, sanat, sed ex illius opibus, qui creat omnia necessaria sanis atque uitiosis. ipse autem deus, cum per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum spiritaliter sanat aegrum uel uiuificat mortuum, id est iustificat inpium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est ad perfectam uitam iustitiamque, perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper iusteque uiuatur. sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus nisi candore lucis adiutus non potest cernere, sic homo etiam perfectissime iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae diuinitus adiuuetur, recte non potest uiuere. sanat ergo deus non solum ut deleat quod peccauimus, sed ut praestet etiam ne peccemus.