Latin
39
Augustine, De Natura et Gratia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem quod dei causam sibi agere uidetur defendendo naturam, non adtendit, quod eandem naturam sanam esse dicendo medici repellit misericordiam. ipse est autem creator eius qui saluator eius. non ergo debemus sic laudare creatorem, ut cogamur, immo uere conuincamur dicere superfluum saluatorem. naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus casque laudes ad creatoris gloriam referamus; sed quia nos creauit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati. uitia sane nostra, quae sanat, non diuino operi, sed humanae uoluntati iustaeque illius uindictae tribuamus; sed ut in nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. hanc iste misericordiam et medicinale saluatoris auxilium tantum in hoc ponit, 'ut ignoscat commissa praeterita, non ut adiuuet ad futura uitanda'. hic perniciosissime fallitur; hic etsi nesciens prohibet nos uigilare et orare ne intremus in temptationem, cum hoc ne nobis accidat in nostra tantum potestate esse contendit.