Latin
CAPUT XXXI.- Vermiculi secti partes moventur. An argumentum sit animæ per totum…
Augustine, De Quantitate Animae 64
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem accipe contra illud quo, ut sentio, multum moveris, non quod robustius de multis, sod quod brevius; neque quod mihi probabilius quam cætera, sed quod tibi aptius eligere potui. E. Dic, oro let quam citissime potes A. Primum illud dico, si maxime causa lateat, cur in concisione quorumdam corporum illa contingant, non continuo nos hoc uno ita perturbari oportere, ut tam multa quae superius luce clariora tibi visa sunt, falsa essc arbitremur. Fieri enim potest ut hujus rei causa nos lateat, quae vcl humanæ naturæ occultata est; vel sit alicui homini cognita, nec iste a nobis interrogari possit; aut etiam boc ingenio ipsi simus, ut satisfacere nobis interrogatus non possit. Numquidnam ex eo quidquid ex contraria parte firmissime didicimus, ac verissimum esse confitemur, labi nobis atque extorqueri dccet? Atqui si illa maneant integra, quae interrogatus certa et indubia esse respondisti; nihil est quod istum vermiculum pueriliter metuamus, quanquam vivacitatis et numerositatis ejus causari non valeamus afferre. Si enim apud te de aliquo fixum immotumque constaret, quod esset vir bonus, eumque in latronum convivio quos persequerere deprehendercs, atque aliquo casu, antequam abs te interrogari posset, moreretur; quamlibet causam putarcs potius illius cnm sceleratis conjunctionis atquc convivii, etiamsi te semper lateret, quam seclus et societatem *. Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planutn tibi factum sit non loco animam contineri, atque ob hoc nullius talis esse quantitatis, qualem in corporibus cernimus, aliquam suspicaris esse causam, cur nonnullum animal concisum in omnibus partibus vivat; non eam tamen quod com corpore anima concidi potucrit? Quam si reperire non possumus, quærenda nonne est potius vera, quam falsa credenda?