Latin
1.16.59 to 1.16.86
Augustine, De Trinitate 1.16.59-86
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim hoc intelligeret, responsum ei a Domino est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset videre, secutus est, et ait: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me eat (Joan. xiv, 8, 10)? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Ptr fidem enim ambulamus, non per speciem (11 Cor. v, 6, 7 ). Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur; sicut scriptum est, Mundans fide corda eorum (Act. xv, 9 ). Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur, illa maxime sententia: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8 ). Et quia hæc est vita æterna, dicit Deus in Psalmo: Longitudine dierum replebo eam, et ostendam illi salutare meum (Psal. xc, 16). Sive ergo audiamus, Ostende nobis Filium; sive audiamus, Ostende nobis Patrem: tantumdem valet; quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut et ipse ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Denique propter ipsam inseparabilitatem, sufficienter aliquando nominatur, vel Pater solus, vel Filius solus adimpleturus nos lætitia cum vultu suo. iS. Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et Filii Spiritus. Qui Spiritus sanctus proprie dicitur Spiritus veritatis, quem hic mundus accipere non potest (Id. xiv, 17 ). Hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non cst, frui Trinitate Deo ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto tanquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram: et ideo solus sufficit, quia separari a Patre et Filio non pntest; sicut Pater solus sufficit, quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest; et Filius idco sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest.