Latin
2.36 to 2.45
Augustine, De Trinitate 2.36-2-45
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc eodem modo cogitant, sive qui ista nob credunt, sive qui credunt. Utrisque euim notum est quid eit homo, cujus exteriorem. partem, id est, corpus per corporis lumina. didicerum: interiorem vero, id est, animam in se ipsis, quia et ipsi homines sunt, et per humanam conversationem cognitam tenent: ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Joannes: quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missusa Deo; fide tenent qui tenent: et qui fide non tenent, aut dubitationeamhigunt, aut infidelitate derident. Utrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium, qui dicunt in corde suo, Nonest Deus (PIal. XIII. 1), haec audientes verba, utrumque cogitant, et quid sit Deus, et quid sit mitti a Deo; et si non sicut res se habent, at certe sicut vateM.