Latin
70 to 72
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 70-72
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XLV. Numquid quia opus erat Adæ ut ei conjux fieret, alitcr non poterat fieri, nisi ut dormienti costa detraheretur, ex qua conjux ædificaretur (Id. n, 20-22)? RESP. Poterat Deus etiam:-aliter facere, sed ideo congruentius judicavit ut sic faccret, unde aliquid significaretur. Sicut cnim dormienti Adæ costa delrabitur ut conjux efficiatur, ita et Christo morienti de latere sanguis effunditur, ut Ecclesia construatur. Communicando nempe corpori et sanguini Christi, efficitur Ecclesia Christi conjux. QUÆST. XLVI. Quomodo intelligendum cst quod dicit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, ei udhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24)?