Latin
61
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde in illo loco ex epistula Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis aduertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia, quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. omnes itaque isti non sunt in lilio nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt. cur ergo uos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos luxuriosos inuidos, qui regnum dei non possidebunt et ideo in petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et nos uultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum dei non possessuras enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt, quando eadem sunt, sed non prosunt, quia, cum illa recta sint, ipsi peruersi sunt?