Latin
Letter 142
Augustine, Epistulae 142.4
Unproofread scanNot analysed yet
Agite fideliter et hilariter ecclesiastica officia, quae ad uos pertinent pro gradibus uestris, et ministerium uestrum sinceriter adimplete propter illum deum, sub quo conserui sumus et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. unde abundare debent in nobis misericordiae uiscera, quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecit misericordiam. ac per hoc et pro illis orate nobiscum, qui adhuc contristantur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . habet carnalis animi infirmitas ut diuturna consuetudine collecta atque con-; tracta. nam quis non intellegat, quam bonum sit et iucundum fratres habitantes in unum, si sanas fauces ista iucunditas tangat, unde respuat amaritudinem diuisionis mens, quae diligit dulcedinem caritatis? potens est autem et misericors deus, quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos adtrahat ad salutem. dominus uos in pace conseruet.