Latin
Letter 143
Augustine, Epistulae 143.1
Unproofread scanNot analysed yet
Epistulam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum Bonifatium accepi, quaesiui, cum rescriberem, nec inueni. recolui tamen te in ea quaesisse, quo modo inuenerint magi Pharaonis conuersa in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent. quae duobus modis quaestio solui solet, siue cum marina aqua offerri potuerit, siue, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua erant filii Israhel, istae plagae non fiebant. hoc enim quibusdam scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non dictum est, quid intellegi debeat.