Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.11
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem hi soli crearentur ex Adam. qui essent per gratiam recreandi. et praeter illos, qui in dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur. lateret beneficium. quod donaretur indignis, quia nullis ex eadem damnabili stirpe uenientibus debitum supplicium redderetur. cum uero adtulit in multa patientia uasa irae. quae perfecta sunt in perditionem, non solum ostendit iram et demonstrauit potentiam suam redhibendo uindictam et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit diuitias gloriae suae in nasa misericordiae. ita enim, quid sibi praestetur. discit gratis iustificatus, dum non suo merito sed gloria largissimae dei misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem iustitia, fuerat et ipse damnandus.