Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid faciam? nolo apud tuam uenerationem grauare, quem nutriendum collegi, nolo deserere, quos colligendos timoribus et doloribus parturiui. et, quo modo utrumque agam,- reperire non possum. res quippe ad tantum scandalum uenit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperauerant nobis. in quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis. quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant. probari minime potuissent atque ab eis, quae inuidiosissime iactabantur, uideretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diuersis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale uideretur, ut propter hoc uel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse priuandum sed restituenda quae probarentur ablata.