Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec erigant ceruices, quia sociantur, ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse diuitibus utilia non pauperibus, si diuites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. sed rursus etiam illae, quae aliquid esse uidebantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas. quae ad illam sanctam societatem ex paupertate uenerunt; magis autem studeant non de parentum diuitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. nec extollantur, si communi uitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, nec de suis diuitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant: superbia uero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? omnes ergo unanimiter et concorditer uiuite et honorate in uobis inuicem deum, cuius templa factae estis.