Latin
Letter 219
Augustine, Epistulae 219.1
Unproofread scanNot analysed yet
Filium nostrum Leporium apud uestram sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam exinde exturbatus est, aduenisset, salubriter perturbatum corrigendum sanandumque suscepimus. nam sicut uos oboedistis apostolo, ut corriperetis inquietos, ita et nos, ut consolaremur pusillanimes et susciperemus infirmos. cum enim praeoccupatus esset homo in aliquo delicto eodemque non paruo et de unigenito filio dei, quod erat in principio uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, cum autem uenit plenitudo temporis, uerbum caro factum est et habitauit in nobis, non recta quaedam saperet nec uera sentiret negans deum hominem factum, ne uidelicet substantiae diuinae, qua aequalis est patri. indigna mutatio uel corruptio sequeretur, nec uidens quartam se subintroducere in trinitate personam, quod a sanitate fidei symbolique catholici ueritate prorsus alienum est, eum, sicut potuimus, adiuuante domino instruximus in spiritu lenitatis, praesertim quia, cum hoc uideret, uas electionis adiecit: Intendens te ipsum, ne et tu tempteris, ne ita se quidam ad prouectum spiritalem peruenisse gauderent, ut iam non posse temptari tamquam homines putarent, addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus. quoniam sic implebimus legem Christi; qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit, dilectissimi et honorabiles fratres.