Latin
Letter 219
Augustine, Epistulae 219.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam tamen eius emendationem nequaquam fortassis implere possemus, nisi uos ante, quae in eo mendosa fuerant damnaretis. idem igitur dominus et medicus noster utens uasis ac ministris suis, qui dixit: Ego percutiam et ego sanabo, per uos percussit tumentem, per nos sanauit dolentem; idem suae domus administrator atque prouisor per uos destruxit male constructa. per nos aedificauit. quae fuerant construenda; idem diligens agricola possessionis suae sterilia per uos eradicauit et noxia, utilia per nos et fecunda plantauit. non itaque nobis sed eius misericordiae demus gloriam. in cuius manu sumus et nos et sermones nostri. et sicut in supra dicto filio nostro ministerium uestrum humilitas nostra laudauit, sic etiam sanctitas uestra de nostro ministerio gratuletur. paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi lenitate correctum, sicut nos suscepimus a uobis misericordi seueritate correptum. etsi enim aliud per uos aliud per nos, utrumque tamen fraternae saluti necessarium una caritas fecit. unus ergo deus fecit, quoniam de us caritas est.