Latin
Letter 219
Augustine, Epistulae 219.3
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde sicut per suam praesentiam est susceptus a nobis. sic per suam epistulam suscipiatur a uobis. cui quidem epistulae nostra etiam manu subscribendum putauimus ipsius esse testantes. admonitus quippe facile uidit deum hominem factum, quia uerbum caro factum est et deus erat uerbum eumque apostolus docuit hoc esse factum non perdendo. quod erat, sed adsumendo, quod non erat; semet ipsum enim exinaniuit non formam dei amittens sed formam serui accipiens. hoc namque iste metuebat, quando nolebat fateri deum natum ex femina, deum crucifixum et alia humana perpessum, ne diuinitas in homine commutata uel hominis permixtione corrupta crederetur: pius timor sed incautus error: pie uidit diuinitatem non posse mutari, sed incaute praesumpsit filium hominis a filio dei posse separari, ut alius iste alius ille sit et ut alter eorum Christus non sit aut Christi duo sint. sed posteaquam cognouit dei uerbum, hoc est unigenitum dei filium sic esse factum hominis filium, ut neutrum in alterum uersum sit, sed utroque in sua substantia permanente sic deus in homine pateretur humana, ut in se ipso integra diuina seruaret, Christum deum hominem sine ullo timore confessus est magisque timuit in trinitate quartae personae additamentum quam in diuinitate illud substantiae detrimentum. hanc eius correctionem dilectionem uestram minime dubitamus et gratanter accipere et eis notam facere, quibus eius error scandalum fuit, quia et illi, qui cum eo uenerunt ad nos. cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. superest, ut de fraterna salute laeti rescriptis beatitudinis uestrae nos uicissim laetificare dignemini. optamus uos, dilectissimi et honorabiles fratres, in domino bene ualere nostri memores.