Latin
Letter 235
Augustine, Epistulae 235.2
Unproofread scanNot analysed yet
In his uerbis sentio. ni fallor, uideri tibi non sufficere ad uiam, qua itur in deum, ut uir bonus piis, iustis, puris, castis, ueris dictis factisque promereatur deos. quorum comitatu uallatus in illum summum deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur. quam ob rem uelim scire, quid arbitreris esse per sacra pnrgandum in eo, qui pie, iuste, pure ueraciterque uiuendo promeretur deos et per eos unum illum deorum deum. si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est et, si mundus non est, pie, iuste, pure casteque non uiuit. si autem iam ita uiuit, iam mundus est. porro iam mundum atque purum quid opus est sacris expiando purgari? itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia uidebimus: uiuatne homo bene, ut sacris purgetur, an saciis purgetur, ut bene uiuat, an ipse quantuscumque bene uiuendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam uitam, quae ex deo capitur, nisi accedant adiumenta sacrorum, an bene uiuendi quaedam uelut portio sit etiam sacra percipere. ut scilicet non aliud sit bene uiuere aliud sacrate uiuere, sed bene uiuendi terminis etiam sacrata uita claudatur. horum quattuor, quae proposui, quid potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat. plurimum quippe interest ad id, quod suscepimus inter nos conloquendo peragere, ne, cum multa non necessaria, tamquam ea sentias, quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. onerare itaque epistulam nolui, ut te cito rescribente cetera contexamus.