Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.1
Unproofread scanNot analysed yet
Legi epistulam, quam misisti fratribus. consolari te cupiens, quod multis temptationibus tua tirocinia quatiantur, in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas. condolui, frater, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo sed etiam meo desiderio negarem, quod me uidebam officio debere caritatis. si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras, in quibus tibi etiam aedificanda turris est illa, de qua in euangelio dominus loquitur. in ea quippe stantem et sub annis uerbi dei militantem nulla ex parte penetrare ullae temptationes ualent; inde et iacta in aduersarium tela graui pondere ueniunt et prospecta firmo munimine deuitantur. considera etiam dominum nostrum Iesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate, qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos et unumquemque ad bellandum cum rege, qui habet uiginti milia, instructione decem milium idoneum esse debere praemonuit.