Latin
4.106 to 4.166
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.106-166
Unproofread scanNot analysed yet
Saturninus dixit: Dedit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ante Silvanum positum est? Saturn nna dixit: Ante cathedram episcoporum. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: A quo pecunia sublata est? Nundinarius dixit: Ipsi episcopi diviserunt eam inter se. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Donatum dcsideras exhibcri? Nundinarius dixit: Utique veniat, de quo clamavit populus biduo post pare, Exaudi, Deus, civcm nostrum volumus. Zcnopbilus V. C. consularis Nundinario dixit: Certe clamavit hoc populus? Respondit: Clamavit. Zenophilus V. C. consularis Salurninodixit: Tmdilorem clamavit Silvanum? Saturninus dixit: Utique. Nundinarius dixit: Quando faclus est episcopus, non Illi communicavimus, quia dicebatur traditor esse. Saturninus dixit: Quod dicit vernam est. Nundinarius dixit: Vidi quia Mutus harenarins lulit in collo. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Sic factum est? Saturninus dixit; Sic. Zenophilus V. C. consularis dixit: Vera sunt omnia quæ dicit Nundinarius, quia ab harenariis factus est episcopus Silvanus? Saturninus dixit: Vera. Nundinarius dixit: Prostibulæ illic fuerunt. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ilarenarii illum gestaverunt? Saturninus dixit: Ipsi eum tulerunt, et populus. Nam cives in area martyrum fuerunt incluai. Nundinarius diaconus dixit: Numquid populus Dei ibi fuit? Saturninusdixit: In casa majore fuit inclusus. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe omnia quae dicit Nundinarius vera sunt? Saturninus dixit: Vera. Zenophilus V. C. consularis dixit: Tu quid dicis? Victor dixit: Vera sunt omnia, domine. Nundinarius dixit: Purpurius episcopus tulit centum folles. Zenophilus V. C. consularis dixit Nundinario: De quadringentis follibus, quos putas interrogandos? Nundinarius dixit: Lucianus diaconus exhibeatur, quia ipse totum scit. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Hi sciunt? Nundinarius dixit: Non sciunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: Exhibeatur Lucianus. Nundinarius dixit: Sciunt isti acceptos esse qnadrinlentos folles: sed quia episcopi eos diviserunt, nesciunt.