Latin
4.167 to 4.217
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.167-217
Unproofread scanNot analysed yet
Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Scitis acceptos esse folles a Lucilla? Saturninus et Victor dixerunt: Scimus. Zenophilus V. C. consutaris dixit: Pauperes non acceperunt? Dixerunt: Nemo nihil accepit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Nihil de fano Serapis sublatum est? Saturninus et Victor dixerunt: Purpurius tulit cupas, et Silvanus episcopus, et Dontius, et Superius presbyteri, et Lucianus diaconos tulerunt acetum. Zcnophilus V. C consularis dixit: Responsione Victoris grammatici, et Victoris Samsurici,et Saiurnini, claruit vera esse omnia quæ suggessit Nundinarius: submoveantur, et exeant. Zenophilns V. C. consularis dixit: Quos alios putas interrogandos? Nundinariusdixil: Castum diaconnm, nt dicatsi non est traditor. Ipse illum ordinavit. Et inducto, et applicito Casto diacone, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit, Castus. Zenophilul V. C. consularis Casto dixit: Cujus conditionis es? Castus dixit: Nullam dignitatem habeo. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Licet nunc per Victorem grammaticum, quam etiam per Victorem Samsurici et Saturninum venerunt in confessiunem quae Nundinarius objecit: tamen etiam tu confitere utrum traditor sit Silvanus. Castus respondit: Oicebat quod invenerit lucernam post orcam. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Etiam de cupis de fano Serapis sublatis et aceto conmere. Castus respondit: Purpurius episcopus tulit cupas. Zenophilus V. C. consularis dixit: Acetum quis? Respondit Castus quod tulerunt inde acetum Silvanus episcopus, Dontius et Superius presbyteri. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Confitere: quot folles dedit Victor, ut presbyter fieret? Castus dixit: Obtulit, domine, sacellum; et quid habuerit; nescio. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Cui datum est sacellum? Castus dixit: Illc tulit eum in cnsa majore. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Populo non est divisa pecunia? Castus respondit: Non est data, nec vidi.