Latin
2.54 to 2.72
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.54-72
Unproofread scanNot analysed yet
ut scilicet ejus visione pacti sui memor omnipotens Deus, nequaquam ultra aquarum immensitate deleri terram pateretur. Cui videlicet nomini si una in fine additur littera et irini dicatur, uti. que hoc ipsum interpretatio sonare videtur: nam græco vocabulo εἰeρήνη pax appellatur. Et in Veteri quidem Testamento Dominus ad Noe ait, Ecce, ego statuam pactum meum vobiscum (Gen. IX, 9). Et notandum quam apta sit figurarum contextio. Quia enim fulgura, voces et tonitrua de throno tanquam de nube procedere in suhsequentibus nairanlur, convenienter hic irradiante sole arcus similitudinem, idem thronus reddidisse narratur: qui videlicet arcus, cum sit diversi coloris, resplendeatque principaliter duobus, id est, aquæ et ignis, ac designetur per diluvium1, ae subsequens per ignem; hic tamen non immerito visioni smaragdinae comparatur, ut per eum, sicut diximus, repropitiato mundo divinitas ostendatur. Lapis enim smaragdus viridissimi coloris est: qui videlicet color, sicut præcedenti versiculo jam fatus sum, non inconvenienter naturae divinitatis aptatur.] Mare vitreum, donum Baptismi est: quod ideo ante solium esse dicitur, quia ante adventum judicii datur. Quod vero post haec ait, Habeo claves mortis et inferni; hoc ideo dicit, quia qui credit et baptizatur, a morte et ab inferis liberatur; et quia ipsa Ecclesia, sicut habet claves vitæ, ita et inferorum: ipsi enim dictum est, Cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 23). Ubicumque ponit in Apocalypsi angelum hominis, ipsum hominem significat: sicut et Ecclesiæ et Angeli eorum ibidem non debent intelligi, nisi aut episcopi aut præpositi Ecclesiarum. In tantum angelorum nomine Ecclesias catholicas voluit intelligi, ut jubeat angelos pœnitentiam agere. Non enim Angeli, qui in coelo suut, indigent pœnitentia; sed homines qui sine peccato esse non possunt. Nam quia etiam Angelus Nuntius interpretatur, quicumque aut episcopus aut presbyter aut etiam laicus frequenter de Deo loquitur, et quomodo ad vitam æternam perveniatur annuntiat, merito angelus Dei dicitur.