Latin
2.73 to 2.87
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.73-87
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen quia sine peccato nemo esse potest, dicitur ei, id est homini, ut poenitentiam agat: quia et revera qui bene considerat, agnoscit quod non tantum laici, sed etiam sacerdotes una die esse non debent sine poenitentia. Quia quomodo nullus dies est in quo homo possit esse sine peccato, sic nullus dies debet esse sine satisfactionis retnedio. Septem autem candelabra, et unum candelabrum2, septiformem Ecclesiam possumus intelligere: et ideo quæcumque ad septem Ecclesias loqui videtur, ad unam Ecclesiam loquitur toto orbe difIusam; quia in septenario numero omnis plenitudo consistit. Angelos ergo Ecclesiam dicit: in quibus duas partes, id est bonorum et malorum ostendit. Et propterea nou solum laudat, sed etiam increpat, ut laus ad bonos, increpatio ad malos dirigatur: sicut Dominus in Evangelio, omne praepositorum corpus unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet. Quomodo fieri potest ut unus servus dividatur, cum divisus vivere non possit? Sed unum servum dicit lotum populum christianum: qui populus si totus bonus esset, non divideretur. Sed quia non solum habet bonos, sed etiam habet malos, dividendus est: et boni audituri sunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; raptores vero et adulteri, qui misericordiam non fecerunt, audituri sunt, Discedite a me, maledicli, in ignem æternum. Quod autem in Apocalypsi singulis dicitur Ecclesiis, fratres charissimi, singulis hominibus convenit in una Ecclesia constitutis. Hæc dicit qui tenet septem stellas in manu sua: hoc est, qui vos in manu, id est in potestate habet, et gubernat. Qui ambulat in tnedio candelabrorum aureorum: id est, in medio vestri; quia candelabra illa populum significant christianum. Quod autem dicit, Movebo candelabrum tuum de loco suo, si non egeris pœnitentiam: videte quia non dixit, aufert, sed movet;